igitur Ezechias regnare coepit cum viginti quinque esset
annorum et viginti novem annis regnavit in Hierusalem nomen
matris eius Abia filia Zacchariae
fecitque quod erat placitum in conspectu Domini iuxta omnia
quae fecerat David pater eius
ipse anno et mense primo regni sui aperuit valvas domus
Domini et instauravit eas
adduxitque sacerdotes atque Levitas et congregavit eos in
plateam orientalem
dixitque ad eos audite me Levitae et sanctificamini mundate
domum Domini Dei patrum vestrorum auferte omnem inmunditiam de
sanctuario
peccaverunt patres nostri et fecerunt malum in conspectu
Domini Dei nostri derelinquentes eum averterunt facies suas a
tabernaculo Domini et praebuerunt dorsum
cluserunt ostia quae erant in porticu et extinxerunt
lucernas incensumque non adoleverunt et holocausta non
obtulerunt in sanctuario Deo Israhel
concitatus est itaque furor Domini super Iudam et
Hierusalem tradiditque eos in commotionem et in interitum et in
sibilum sicut ipsi cernitis oculis vestris
en corruerunt patres nostri gladiis filii nostri et filiae
nostrae et coniuges captivae ductae sunt propter hoc scelus
nunc igitur placet mihi ut ineamus foedus cum Domino Deo
Israhel et avertat a nobis furorem irae suae
filii mi nolite neglegere vos elegit Dominus ut stetis
coram eo et ministretis illi colatis eum et cremetis incensum
surrexerunt ergo Levitae Maath filius Amasiae et Iohel
filius Azariae de filiis Caath porro de filiis Merari Cis
filius Abdai et Azarias filius Iallelel de filiis autem Gersom
Ioha filius Zemma et Eden filius Ioaha
at vero de filiis Elisaphan Samri et Iahihel de filiis
quoque Asaph Zaccharias et Mathanias
necnon de filiis Heman Iahihel et Semei sed et de filiis
Idithun Semeias et Ozihel
congregaveruntque fratres suos et sanctificati sunt et
ingressi iuxta mandatum regis et imperium Domini ut expiarent
domum Dei
sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut
sanctificarent illud extulerunt omnem inmunditiam quam intro
reppererant in vestibulum domus Domini quam tulerunt Levitae et
asportaverunt ad torrentem Cedron foras
coeperunt autem prima die mensis primi mundare et in die
octava eiusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini
expiaveruntque templum diebus octo et in die sextadecima mensis
eiusdem quod coeperant impleverunt
ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem et dixerunt ei
sanctificavimus omnem domum Domini et altare holocaustoseos
vasaque eius necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis
suis
cunctamque templi supellectilem quam polluerat rex Achaz
in regno suo postquam praevaricatus est et ecce exposita sunt
omnia coram altari Domini
consurgensque diluculo Ezechias rex adunavit omnes
principes civitatis et ascendit domum Domini
obtuleruntque simul tauros septem arietes septem agnos
septem et hircos septem pro peccato pro regno pro sanctuario
pro Iuda dixit quoque sacerdotibus filiis Aaron ut offerrent
super altare Domini
mactaverunt igitur tauros et susceperunt sacerdotes
sanguinem et fuderunt illud super altare mactaverunt etiam
arietes et illorum sanguinem super altare fuderunt immolaverunt
agnos et fuderunt super altare sanguinem
adplicaverunt hircos pro peccato coram rege et universa
multitudine inposueruntque manus suas super eos
et immolaverunt illos sacerdotes et asperserunt sanguinem
eorum altari pro piaculo universi Israhelis pro omni quippe
Israhel praeceperat rex ut holocaustum fieret et pro peccato
constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis et
psalteriis et citharis secundum dispositionem David et Gad
videntis regis et Nathan prophetae siquidem Domini praeceptum
fuit per manum prophetarum eius
steteruntque Levitae tenentes organa David et sacerdotes
tubas
et iussit Ezechias ut offerrent holocaustum super altare
cumque offerrentur holocausta coeperunt laudes canere Domino et
clangere tubis atque in diversis organis quae David rex Israhel
reppererat concrepare
omni autem turba adorante cantores et hii qui tenebant
tubas erant in officio suo donec conpleretur holocaustum
cumque finita esset oblatio incurvatus est rex et omnes
qui erant cum eo et adoraverunt
praecepitque Ezechias et principes Levitis ut laudarent
Dominum sermonibus David et Asaph videntis qui laudaverunt eum
magna laetitia et curvato genu adoraverunt
Ezechias autem etiam haec addidit implestis manus vestras
Domino accedite et offerte victimas et laudes in domo Domini
obtulit ergo universa multitudo hostias et laudes et holocausta
mente devota
porro numerus holocaustorum quae obtulit multitudo hic
fuit tauros septuaginta arietes centum agnos ducentos
sanctificaveruntque Domino boves sescentos et oves tria
milia
sacerdotes vero pauci erant nec poterant sufficere ut
pelles holocaustorum detraherent unde et Levitae fratres eorum
adiuverunt eos donec impleretur opus et sanctificarentur
antistites Levitae quippe faciliori ritu sanctificantur quam
sacerdotes
fuerunt igitur holocausta plurima adipes pacificorum et
libamina holocaustorum et conpletus est cultus domus Domini
laetatusque est Ezechias et omnis populus eo quod
ministerium Domini esset expletum de repente quippe hoc fieri
placuerat